Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1132

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Salahho 36 Morgen zu Dietersdorf gegen 26 andere zu Ober(Mitter-, Unter)marchenbach.
Datierung: 948-957

COMMUTATIO SALAHHONIS ET LANTBERTI EPISCOPI.

Iustum namque et rationabile videtur, ut quicquid aecclesiasticis rebus vel secularibus negotiis agatur serie litterarum ex testimonio veracium testium ita ligetur atque firmetur, ne in posterum ab ullo possit dissolvi vel mutari Quapropter noverint omnes aecclesiae fideles, qualiter Lantbertus episcopus venerabilis et quidam nobilis vir nomine Salahho quandam inter se fieri commutationem decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque idem nobilis vir in altare sanctae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris Christi accipiente episcopo una cum advocato suo Ratolt cum agris pratis silvulis iugera XXXVI ad Dietrihesdorof Econtra vero idem laudabilis episcopus cum consensu et consilio suorum fidelium in recompensatione eiusdem proprietatis de parte aecclesiae suae eidem nobili viro tradidit ad Vuanihinpah cum agris pratis silvulis iugera XXVI ea dumtaxat ratione, ut utraque pars acceptae commutationis deinceps inconvulsum et inviolabile perennibus temporibus absque ullius inquietudine vel repetitione possideat Sicque pari diffinitione sanxerunt, hoc est aut memoratus presul seu ipsius successores sive iam dictus laicus vel illius heredes aliquam repetitionem moniri temptaverint sit tunc pars parti tantum culpabilis quantum repere presumpserit et quod malo ingenio repetit evindicare non valeat sed haec presens commutationis epistola perennem obtineat vigorem stipulatione subnixa Isti sunt testes per aures tracti Heidfolc. Reginpreht. Adalhoh. Uuȏto. Isangrim. Diodpold. Empricho et alii.