Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1133

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Isanhard Besitz zu Halsberg, Niederbayerbach und Raderstetten gegen anderen zu Mammendorf, Deutldorf und Rettenbach.
Datierung: 948-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ISANHARDI.

Agnoscant igitur omnes sanctae dei aecclesiae fideles, qualiter Lantbertus Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam nobilis vir nomine Isanhardus quandam commutationem facere inter se decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoria Christi in manus predicti presulis et sui advocati nomine Ratoldi quicquid proprietatis habuit ad Adalinperge et ad Purigipach ac ad Ruodprehtesstetin, id est de agris de pratis de silvis coloniae X Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit prefatus episcopus cum prescripto defensore suo in locis qui dicuntur Mammindorf, Tutilindorf, Rotinpah eidem nobili viro in proprietatem hobas VII ac iugera XXX cum pratis et silvulis. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore et aequali firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque nullo contradicente stabiliter aevis temporibus feliciter possideat Et ut haec commutatio per futura annorum curricula firmior habeatur testes quorum nomina infra sunt scripta sicut mos est per aures traxerunt Aripo. Engildio. Reginpreht. Heidfolch. Fridarat. Altuom. Papo. Adalhoh. Kunheri. Sigimoth. Kozpreht. Engilpreht. Adalfrid et alii.