Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1131

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Rathoh 3 Morgen zu Ober(Unter)menzing gegen 2 andere ebenda.
Datierung: 948-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI RATHOH NOMINE.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Rathoh nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem prefatus nobilis vir sue proprietatis in loco Menzinga dicto arabilis terrae iugera III in manus prenominati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existenda Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam prescriptus laudabilìs episcopus unȃ cum manu sui advocati prescripti de rebus prefatae dei aecclesiae in ipso Menzinga arabilis terrae iugera II eidem nobili viro prenuncupato aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum. Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat.) Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Isanhart. Sigimot. Irmanheri. Kuntperht et alii.