Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Ratkis 3 Morgen zu Wolfersdorf gegen 3 andere ebenda.
Datierung: 948-957
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nobilibus et ignobilibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Lantbertus Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis vir Ratkis nominatus quandam commutationem inter se facere decreverunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus nobilis vir suae proprietatis in loco Vuoluoltesdorf dicto arabilis terrae iugera IIII in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existenda Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam ante dictus laudabilis episcopus unȃ cum manu sui advocati prescripti eidem prefato Ratkiso de rebus aecclesiae in adiacente campo eiusdem prenominati loci similiter arabilis terrae III iugera aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes Erampreht. Papo. Kotescalh. Vuetti. Dietrih. Irmanheri et alii.