Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1129

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen,dem Edlen Erampreht, Liegenschaften zu Marzling, Zellhausen, Piesing gegen solche zu Aufham.
Datierung: 948-957
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ERAMPERTI NOBILIS VIRI.

Noverint igitur omnes Cbristi fideles nobiles et ignobiles presentes scilicet et futuri, qualiter venerabilis Lanbertus Frigisingensis ecclesiae episcopus et quidam nobilìs vir Erampreht nominatus quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem Erambertus suae proprietatis in tribus locis Marcilinga Zellinhusa Puosinga nominatis tria curtifera et arabilis terrae hobas II et iugera X X atque de pratis ad carradas L; insuper vero X iugera arabilis terrae dedit contra X iugera silvae in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existenda Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem antedictus laudabilis episcopus una cum manu prescripti sui advocati de rebus aecclesiae dei in loco Ŏuiheim dicto curtiferum I et arabilis terrae hobas II et iugera XX atque silvae X iugera contra X iugera terrae pratorum ad carradas L cum exitibus et reditibus viis et inviis aquis aquarumque decursibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefatum locum Ouviheim pertinentibus eiusdem Eramberto suo vassallo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Unde-teneat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat) atque per multa annorum curricula feliciter in dei nomine possideat. Haec namque commutatio facta est ad Frigisingam cum consilio et consultu omnium principalium vassallorum et totius principalitatis familiae clericorum atque laicorum. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Papo. Kotascalh. Uuetti. Dietrih. Irmanheri. Ratkis. Jagob. Item Ratkis et alter Wetti. Willipato et alii multi.