Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1124

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Eparhard gegen Liegenschaften zu Steinbach seinen Besitz zu Elsendorf.
Datierung: 948-955

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET EPARHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Eparhardum, ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro cum manu advocati sui Ratoldi in loco qui dicitur Steinesdorf curtiferum I iugera XXIIII molendinum I et quicquid ad eundem locum pertinere videbatur quaesitis et inquirendis et de pratis karradas X cum pascuis viis et inviis exitibus et reditibus et cum omni vestitura tali sicut ad ipsam villam pertinere dinoscitur, singulariter in peccunia talentum unum et dimidium I solidos XII Econtra in reconpensatione illa tradidit ante memoratus nobilis vir prenominato laudabili episcopo proprietatem suam in loco qui dicitur Elisindorf, id est curtiferum I et hobam I ac iugera XV et de pratis karradas XXIIII viis et inviis et exitibus et reditibus pascuis aquis aquarumque decursibus quaesitis et inquirendis et inculto rubo omne quod excole potest ad ecclesiam sancta pertinendum. Unde-possideat ( = 1064) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat) nullo contradicente aevis temporibus. Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Uuoluolt. Papo. Rumolt. Kundpold. Otrih. Hiltipreht. Heimpreht. Hunipreht. Ratolt.