Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1123

Bischof Lambert und der Edle Isanhard vertauschen eine(n) Unfreie(n).
Datierung: 948-955

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ISANHARDI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantpertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Isanhardum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus cum manu advocati sui Ratoldi eidem nobili viro ancillam Engildrut nominatam in proprietatem retinendum et inde facere quicquid libuerit Econtra vero in illa reconpensatione tradidit idem nobilis vir suum proprium servum Adalpero nomine in manum prefati episcopi et advocati perpetualiter possidendum. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas et cum presentia testium nobilium ac canonicorum et famileae confirmatas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Ego Adallioz conscripsi et notavi diem Martis Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Aripo. Ŏgo. Vuolftregil. Jacob. Engildieo. Managolt. Ediram. Papo. Anno. Dietrih. Aadalo. Diothram. Peranger. Sindolt.