Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1122

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Adalbert für 2 Morgen zu Horenzhausen einen Hof ebenda.
Datierung: 948-955

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ADALBERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantpertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Adalbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem retinendum iugera II de agro et prato in loco qui dicitur Herineshusa cum manu advocati sui Ratoldi et una cum consensu fidelium suorum presentium. Econtra vero in reconpensatione harum rerum tradidit idem nobilis vir in eodem prenominato loco curtiferum I arboribus consitum longitudine et latitudine unius iugeri in manum prefati episcopi et advocati perpetualiter possidendum ad curtem quae iacet in eodem loco. Unde-accepit ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) teneat atque possideat aevis temporibus. Ego Adallioz conscripsi et notavi diem lunae Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Aripo. Engildieo. Papo.