Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Irmanheri gegen Besitz zu Luigenkam anderen zu Pasing.
Datierung: 948-955
Ausstellungsort: Freising
Notum sit omnibus in Christo fidelibus tam presenti bus quam et futuris, qualiter venerabilis Lantbertus episcopus et quidam nobilis vir nomine Irmanheri quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem predictus episcopus de Slèhdorf cum manu advocati sui Ratolti cum consilio cleri et familiae sancti Corbiniani confessoris Cbristi eidem nobili viro in proprietatem habere locum qui dicitur Liupincheima quicquid habuit in illo Econtra vero idem nobilis vir tradidit prenominato episcopo in manus prefati advocati ad Slehdorf in proprietatem retinendum locum qui dicitur Pasinga totum quicquid ibi habuit cum probatione predicti cleri et familiae et firmaverunt, ut quod alter ab altero acceperat firmiter teneat atque possideat atque inconvulum perpetuo permaneat.Hoc factum est in urbe Frigisinga. Ego itaque Adallioz scripsi et notavi diem lunae Isti sunt testes per aures tracti: Engildio. .Aripo. Reginperht. Papo. Jagob. Fridarat. Engilperht. .Adalfrid. Uuoluolt. Uuolamunt. Sindolt. Adalmar. Ediram. Hunolt. Meginfrid. Sarhilo. Irinch. Ruodperht. Lantperht. Ruodperht. Piligrim. Lantperht. XXII.