Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1115

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Isangrim für 2 Morgen zu Weichs 2 andere zu Egenhofen.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ISANGRIMI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis episcopum necnon et quendam nobilem virum Isangrim nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit laudabilis episcopus itaque prefatus una cum advocato suo Ratolfo iugera II in loc[o] qui dicitur Vuhisa eidem nobili viro tunc militi suo in proprietatem habendum. Econtra namque in recompensatione predictae prescriptus nobilis vir simili modo II iugera in loco qui dicitur Eginhoua tradidit in manus pretitulati episcopi et advocati sui iam dicti ad ecclesiam dei aevis temporibus in proprietatem retinendum. Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes eiusdem commutationis: Diotpolt. Kepahart. Hunpreht. Lantpreht. Humpreht. Kotahelm et alii multi