Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1114

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen, dem Erlen Kozbert, dessen Eigentum zu Haidhausen gegen Liegenschaften zu Berg a. Laim.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET KOZBERTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesie episcopum et quidam nobilem virum Kozbertum eiusdem episcopi vassallum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem predictus nobilis vir quicquid proprietatis habuit in loco Heidhusa nominato, id est arabilis terrae colonias III et iugera XX cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvulis aquis aquarumque decursibus et locum monilae viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimequae ad prefatum locum pertinentibus in manus prenominati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis id est iam ante prescriptus laudabilis episcopus una cum manu prenominati advocati sui de rebus pretitulatae aecclesiae in loco Perage nuncupato arabilis terrae hobas II cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvulis aquis aquarumque decursibus viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis cunctisque causis ad ipsum locum Perage pertinentibus eiusdem Kozperto aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque accepit firmiter teneat atque posideat Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aurem conducti Aripo. Vuolftregil. Chuonrat. Papo. Adalhoh. Anzo. Fridarat. Jagob. Dietrih. Hunolt. Mahtuni. Sigimȏt et alii multi.