Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1116

Bischof Lambert tauscht von dem edlen Kleriker Alprich Liegenschaften zu Allershausen und Ober(Unter)kienberg gegen solche zu Aitterbach.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ALBRICI.

Agnoscant omnes aecclesiae fideles, qualiter Lantbertus Frigisingicae sedis presul et quidam clericus nobilis nomine Alprich quandam commutationem facere inter se fieri destinaverunt sicut et fecerunt Dedit itaque predictus nobilis clericus ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi in manus predicti presulis et sui advocati Ratoldi partem proprietatis suae ad Adalhereshusun et ad Chienperech iugera XXIII de silva iugera V et de pratis carradas VII Econtra vero in recompensatione harum rerum tradidit prefatus episcopus cum prenominato defensore suo in loco qui dicitur Eitarpach curtiferum I et tantundem de arabili terra et de sylva et de pratis. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt pari tenore et aequali firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus permaneat Isti sunt testes per aures tracti Reginpreht. Engildio. Heidfolch. Adalhoch. Pápo. Isanhart. Kotascalch et alii.