Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1113

Bischof Lambe1rt tauscht von dem Edlen Uvolfdregil 5 Hufen zu Sendling gegen mehr als 2 andere zu Berg a. Laim.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET VUOLFTREGILI NOBILIS.

In Christi nomine Noverint omnes sanctae dei aecclesiae fideles, qualiter Lantbertus Frigisingensis sedis episcopus unam commutationem cum quodam nobili viro Uvolfdregil vocitato facere decrevit sicut et fecit Dedit itaque ante dictus vir prefato pontifici V hobas in loco qui dicitur Sentilinga ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetuo possidendum Econtra vero prelibatus presul cum manu sui advocati Ratoldi tradidit eidem nobili viro locum qui dicitur Perec cum aecclesia terris et pratis, hoc sunt II hobae et tertia non piena; unam ergo V predictarum hobarum prescriptus nobilis vir dederat pro aecclesia et decima et pro pomario, alteram pro pratis, alias III pro equalitate agrorum sibi datorum ea igitur racione, ut haec commutatio utrimque firma sit et stabilis in perpetuo Istius commutationis fideiussores sunt Rahholf et Vuolfolt. Isti sunt testes Papo. Jacob. Isanhart.. Frioso. Vuolfolt. Rahholf et alii.