Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1112

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Meginrat dessen Besitz zu Unterwangenbach gegen Liegenschaften zu Ober(Nieder)pframmern.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO MEGINRATI ET LANTBERTI EPISCOPI.

Notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Lantbertus episcopus et quidam nobilis vir nomine Meginrat inter se quandam commutationem coadunaverunt facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad Frigisingam aecclesiam quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Vuangapah curtiferum I cum aedificiis agris pratis pascuis silvis et in omnibus illuc legitime pertinentibus Econtra vero in recompensationem eiusdem rei tradidit prefatus antistites cum manu advocati sui Ratoldi et cum consilio suorum fidelium clericorum ac laicorum predicto nobili viro curtiferum I in villa quae dicitur Frumara cum aedificiis agris pratis paschuis silvis et in omnibus illuc legitime pertinentibus in proprietatem habendum. Isti sunt testes huius commutationis sicut mos est per aures tracti Vuolftrigil. Papo. Diotrih. Ruodolf. Reginloh. Uuillipato. Ratolt. Heridio.