Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1111

Bischof Lambert tauscht von dem Freien Meginrad 2 Morgen zu Thal bei Schönau gegen ebensoviele zu Bolkam.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET MEGINRADI.

Commutatio quae facta est inter episcopum Lantbertum et Meginradum quendam liberum hominem Tradidit itaque predictus Meginradus episcopo et Ratoldo advocato eius in loco qui dicitur Gotestal in pratis et agris duo iugera in quibus pars molendinae est quae ad Sconinouua pertinet Econtra vero predictus episcopus cum manu advocati sui tradidit eidem Meginrado duo iugera de agris inter Pollincheimun et Gotestale in proprietatem habendum. Isti sunt testes Meginrat. Hunolt. Heimpreht et alii.