Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1110

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Snelhart gegen 10 Morgen zu Vierkirchen 12 andere zu Albertshof.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET SNELHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Snelhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus eidem nobili viro de rebus aecclesiae una cum advocato suo Ratoldo in loco qui vocatur Fiehchiriha iugera X Econtra vero in recompensatione eiusdem rei dedit prescriptus nobilis vir eidem venerabili episcopo in loco Alpolteshova de proprietate sua iugera XII Et ut haec commutatio firma permaneat, testes per aures traximus quorum nomina sunt Otachar. Aripo. Engildio. Vûgo. Papo. Isangrim. Isanhart. Anno. Kepahart et alii multi.