Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1109

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Arnolt Liegenschaften zu Bürg gegen solche zu Hanselsberg.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ARNOLDI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Arnolt nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Radolti suae proprietatis in loco Puirra dicto de arabili terra iugera XXV cum curtiferis et aedificiis pratis silvulis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus aevis temporibus perpetualiter ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Christi confessoris existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem prefatus laudabi[li]s episcopus unâ cum manu antedicti sui advocati eidem prescripto nobili viro de rebus prefatae aecclesie in loco Hangentinpuirra nuncupato arabilis terrae iugera XXI cum curtiferis et sine aedificiis pratis pascuis silvulis viis et inviis omnibus rebus iuste legitimeque ad ipsum locum perexistentibus in proprietatem tradidit habendum Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat ). Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Engildio. Aripo. Item Aripo. Adalhoh. Heidfolch. Kotesscalh. Fridarat. Isanhart. Ellinrich. Meginrat. Erchanperht. Kozperht. Vulfolt et alii.