Bischof Lambert und der Edle Engildio vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: 937-957
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Engildio quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad aecclesiam sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi servum I nomine Crimpreht Econtra vero in recompensatione eiusdem traditionis dedit prescriptus episcopus cum manu predicti advocati sui eidem nobili viro de parte ecclesiae servum I nomine Martinus in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) aevis temporibus. Isti sunt testes per aures tracti