Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1107

Bischof Lambert gibt dem Kleriker Johan eine Unfreie als Schadenersatz.
Datierung: 937-957

[RETRIBUTIO LANTBERTI EPISCOPI QUAM DEDIT CUIDAM CLERICO NOMINE JOHAN.]

Contigit igitur, ut quidam de familia quae Frigisingensi servit ecclesiae cuidam clerico qui Johan vocatur suam propriam interimerant ancillam. Tunc vero prenotatae presul aecclesiae nomine Lantbertus tulit de eadem familia ancillam Diethilt dictam et sui manu advocati Ratoldi tradidit eidem clerico et suo advocatu Isanharte ad restituendam sibi suam ancillam. Isti sunt testes Managolt. Diotpold. Isangrim. Isanhart. Kepahart. Lantpreht. Perahtolt.