Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1101

Bischof Lambert und sein Vasall, der Edle Aripo, vertauschen Unfreie.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ARIBONIS MANCIPIORUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum suum militem Aripo dictum quandam commutationem mancipiorum facere sic[ut] et fecerunt Tradidit itaque idem predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi V mancipia ita nominata Alpker, item Alpker, Diotpreht, Irmanhilt cum suo filio ad aecclesiam dei aeternaliter persistendum Econtra vero in recompensatione eorundem mancipiorum prescriptus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati predicti IIII mancipia aecclesiae sic nominata Ellinpurch, Diotfrît, cum duobus filiis, Ruodpold, Atta nominatis in proprietatem aevis temporibus tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum.Unde-accepit (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) firmiter teneat atque possideat. Isti sunt testes eiusdem commutationis Heidfolch. Adalhoh. Zacco. Aripo. Isanhart. Kundheri. Kotescalch. Meginrat. Adalpreht. Helmpreht. Diotpreht. Managolt. Vuoluolt. Uvolamunt. Ŏto. Jacob. Sindolt. Kaganhart. Ediram. Heimo. Adalpreht. Lantpreht.