Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1102

Bischof Lambert und sein Vasall, der Edle Aripo, vertauschen Unfreie.
Datierung: 937-957

ITEM LANTBERTI EPISCOPI ET ARIBONIS COMMUTATIO MANCIPIORUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertvm Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Aripo nuncupatum suum militem quandam commutationem mancipiorum cum consilio et consensu omnium suorum fidelium nobilium et ignobilium clericorum atque laicorum facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi mancipia VII sic nominata Diotpreht, Engilpreht, Folcpurch, Alpker, Diotheri, Irmanhilt, Uvolfarn ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in compensatione eorundem mancipiorum idem prefatus episcopus laudabilis una cum manu prescripti sui advocati de mancipiis prefatae aecclesiae mancipia V taliter nuncupata Diotpirich, Atta, Ruodpold, Ellinpurch, Adalsuind iam ante nominato nobili viro suoque vassallo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-accepit ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) firmiter teneat atque per multa annorum curricula in dei nomine feliciter possideat. Amen. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Inprimis Aripo. Papo. Kotescalch. Altuom. Anno. Isanhart. Fridarât. Isangrim. Managolt. Ŏto. Uvoluolt. Vuolamunt. Uvillipato. Sindolt. Adalpreht.