Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1100

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Gozbert gegen einen Hof und 3 Morgen zu Biberbach ebensoviel Morgen und das doppelte Ackerland ebenda.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET KOZBERTI.

In dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Lantpertum Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Gozbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus episcopus cum advocato suo Ratoldo de parte ecclesie sue eidem nobili viro in loco Piparpach nominato curtiferum I et de arabili terra iugera III Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prenominatus nobilis vir eidem nobili episcopo ad sedem suum retinendum in eodem loco iugera III et contra curtiferum duplum agri. Unde-accepit ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) teneat atque possideat aevis temporibus. Isti sunt testis: Engildio. Papo. Isanhart. Anno. Papo. Helmpreht. Engilpreht.