Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1099

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Adalman dessen Besitz zu Waltenhofen gegen anderen zu Bachenhausen und 3 genannten Orten.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ADALMANNI.

Agnoscant omnes fideles sanctae aecclesiae, qualiter Lantbertus Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis vir. Adalman nomine nuncupatus Tradidit itaque predictus vir ad aecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris atque in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi quicquid proprietatis habuit ad V ualtinhouun Econtra vero laudabilis episcopus una cum predicto suo advocato atque cum consensu suorum fidelium tradidit de parte aecclesiae suae quicquid habuit in loco qui dicitur Peihhinhusa et in aliis tribus locis, hoc est Strazpah, Pupinhusa, Luttrinpah iugera XIIII. Unde-possideat ( = 1050) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit nullo contradicente, sed deo auxiliante evis temporibus possideat Isti sunt testes per aures tracti Ari po. Kisalolt. Gozperht. Stevan. Kepahart. Kepolf. Kisalolt et alii.