Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1098

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Frieso dessen Besitz zu Hummel gegen Liegenschaften zu Oppolding.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO NOBILIS VIRI FRIESO NOMINE.

Agnoscant itaque omnes aecclesiae fideles, qualiter quidam Lantbertus Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis vir Frieso nominatus quandam commutationem facere voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque idem prenominatus nobilis vir quicquid proprietatis habuit in loco Humpla dicto, id est arabilis terrae colonias III et iugera VIII cum tribus curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvulis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis atque unam molinam correctam omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter nullo contradicente existendum. Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam supradictus laudabilis episcopus una cum manu predicti sui advocati atque cum consilio et consensu suorum fidelium clericorum atque laicorum de rebus pretitulatae suae aecclesiae in loco Abbatinga nuncupato aecclesiam I sine decima atque arabilis terrae hobas III cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvulis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure et legabiliter ad predictum locum pertinentibus eidem iam ante memorato nobili viro aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Ea videlicet ratione et tenore iam prefatus nobilis vir suam molinam et illa VIII iugera antenumerata tradidit, ut decimam de curta predicti loci adquireret et ad eandem aecclesiam converteret. Unde-accepit ( = 1051) Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) firmiter teneat atque possideat. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Inprimis Kundpold. Jagob. Isanhart. Fritilo. Vodalpreht.