Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1097

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen, dem Edlen Engildieo, dessen Eigentum zu Biberbach gegen Liegenschaften zu Eckhofen.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ENGILDIONIS.

Noverint igitur omnes Christi fideles et nobiles et ignobiles presentes scilicet et futuri, qualiter quidam Frigisingensis aecclesiae episcopus nomine Lantbertus et quidam nobilis vir Engildieo nuncupatus quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque idem prefatus nobilis vir in loco Piparpah dicto suae proprietatis arabilis terrae colonias II cum uno curtifero sine aedificio et unum mancipium atque duo iugera silvae pratis pascuis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eandem proprietatem pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi perpetualiter ad aecclesiam sanctae Mariae dei genitricis sanctique Corbiniani confessoris Christi persistendum. Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem prefatus episcopus laudabilis unâ cum manu sui advocati prenominati eidem predicto nobili viro suo vassallo de rebus prescriptae aecclesiae in loco Eckiprehteshoua nuncupato arabilis terrae coloniam I et iugera VIIII cum curtifero aedificato et I aecclesiam sine decima pratis pascuis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis et omnibus rebus iure ad eundem locum pertinentibus aevis temporibus cum consilio et consensu suorum fidelium principalium clericorum atque laicorum in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-teneat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat) atque per multa curricula annorum in dei nomine felicitar possideat. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mȏs est per aures tracti: Isanhart. Aripo. Papo. Erimperht. Chŏnrat. Jagob. Adalhoh et alii.