Bischof Lambert tauscht von dem Freien Diotker dessen Eigentum zu Hausen gegen eine Hufe zu Eulenschwang.
Datierung: 937-957
Noverit igitur cunctorum industria nobilium, qualiter Lantbertus presul cum fidelium suorum consilio cum quodam libero viro nomine Diotker quandam legitime commutationem perpetravit Tradidit itaque predictus vir in manus episcopi et Sigimoti advocati sui quicquid proprietatis Sigihart pater et Diothart patruus illi in hereditatem reliquerunt ad Husun Econtra in recompensatione eiusdem proprietatis idem episcopus et advocatus suus ad Egilesuvanc hobam I tradiderunt Unde-accepit ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) teneat atque possideat aevis temporibus. Isti sunt testes Kotescalc. Irmanheri. Kozperht. Erchanpreht. Adalpreht.