Bischof Lambert und der Edle Isanhart vertauschen je zwei Unfreie.
Datierung: 937-957
Sciant omnes nobiles viri, qualiter Frigisingensis aecclesiae presul cum uno nobili viro unam commutationem facere decrevit sicut et fecit Tradidit namque predictus presul unâ cum suo advocato de rebus aecclesiae II mancipia Kerflat et Ruotlind dieta Isanharte in proprietatem habere. Econtra vero prenominatus nobilis vir Isanhart ad aecclesiam sancti Corbiniani II mancipia tradidit et aeternaliter ibi serviendum eo tenore, ut futuris temporibus ista commutatio firma et stabilita permaneat Et isti sunt testes sicut mos est Baivariorum Eparhart comes. Kepahart I. Aripo. Heidfolc. Kepahart II. Isangrim, Aripo II. Kepahart III. Kotascalch. Frieso et alii.