Bischof Lambert tauscht von dem Freien Fridahart dessen Besitz zu Zurnhausen gegen 24 Morgen zu Hetzenhausen und Pullhausen.
Datierung: 937-957
Noverit igitur cunctorum industria nobilium presentium scilicet futurorum, qualiter Lantbertus episcopus venerabilis Frigisingensis ecclesiae cum consensu suorum fidelium clericorum laicorumque cum quodam libero viro nomine Fridahart quoddam concambium facere decrevit sicut et perfecit Tradidit itaque predictus laicus ad ecclesiam sanctae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris Christi in manus prefati presulis et sui advocati nomine Ratolt in loco qui dicitur Zurinhusa curtiferum I et quicquid ibi proprietatis de arabili terra preter I agrum habere videbatur Econtra vero pro remuneratione eiusdem proprietatis tradidit memoratus presul cum suo defensore eidem libero viro de rebus suae aecclesiae in locis qui dicuntur Zezinhusa et Pullinhusa iugera XXIIII ea dumtaxat ratione, ut uterque quod ab altero accepit deinceps inconvulsum et inviolabile perennibus temporibus absque illius inquietudine vel repetitione possideat Isti sunt testes per aures tracti Steuan. Kepahart. Kotahalm. Tagapreht. Isanhart et alii multi.