Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Papo Liegenschaften zu Amras und Biberbach gegen andere zu Walkertshofen.
Datierung: 937-957
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum Papo nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti talem proprietatem qualem suus pater Piligrim nomine in potestate et tutamine habuit in loco Omaras dicto cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis atque memoribus et cum I servo qui dispensationi preerat cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus et in alio suo loco Piparpah dicto coloniam I excepto curtifera ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi aeternaliter persistendum. Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem prefatus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati predicti eidem prefato nobili viro de rebus prefatae aecclasiae locum I Waltkereshoua dictum cum aecclesia I et omnibus causis iure ad eundem locum pertinentibus aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum. Unde-accepit ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) teneat atque possideat firmiter. Isti sunt testes eiusdem commutationis Kundpold. Engildieo. Isanhart. Adalfrid. Anno. Engilpreht. Kotesscalh. Sigimuot. Kundheri. Sigihart. Helmrih. Reginheri et alii.