Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1090

Bischof Lambert und der Edle Isanhart vertauschen Unfreie.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ISANHARDI
NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lanbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Isanhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt. Tradidit namque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi in manus prefati episcopi et advocati sui nomine Ratolt II servos sic nominatos: Diotpreht, Alprih et I ancillam nomine Ellindrut. Econtra vero tradidit prefatus laudabilis episcopus II mancipia nomine Cundhram et Otker eo tenore, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque aevis temporibus firmiterque atque feliciter possideat Isti sunt testes Ratolt. Uuogo. Vndio. Hiltipreht. Ihho. Ratkis. Diotpold. Managolt. Ellinrih. Aripo. Anno. Cundheri et alii.