Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1092

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Kepahart dessen Besitz zu Holzhausen gegen Liegenschaften zu Flitzing.
Datierung: 937-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET KEPAHARTI.

a) Agnoscant igitur omnes aecclesiae fideles, qualiter Lantbertus Frigisingensis sedis episcopus et quidam nobilis vir nomine Kepahart quandam commutationem inter se facere decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque prenominatus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani in manus predicti presulis et sui advocati Ratoldi quicquid proprietatis habuit ad Holzhusun, id est hobas IIII et iugera xx et silva in illa incisionem lignorum et saginationem porcorum ac cum aliis IIII curtiferis Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit prefatus episcopus cum prescripto defensore suo in loco qui dicitur Flucchilinga curtem I et aecclesiam I atque colonias III et locum molinae cum silva fructifera et cum omnibus rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus eidem nobili viro prefato in proprietatem tradidit habendum. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque per multa annorum curricula possideat aevis temporibus Isti sunt testes per aures tracti Reginpreht. Engildio. Aripo. Isanhart. Helpreht. Heidfolch. Kozperht. Ŏdalger. Kepahart. Eralapreht. Lantperht. Helmgêr fideiussor. Ratolt advocatus predicti episcopi qui prefatas rês investitura eidem nobili viro presentavit. Isti sunt testes: Isanhart. Erchanolt. Lantfrid. Staracholf. Iranfrid. Ruodolf. Ŏdalscalh. Kundperht. Adalram. Sigipero. Uodalrich. Eparheri. Liutpold. Heidanrich. Salmon. Walfrid. Uuartman. Heripold. Dietrih fideiussores in parte aecclesiae. Kepahart. Ŏdalger qui prescriptum locum Ratolto advocato episcopi presentaverunt. Isti sunt testes: Engildio. Papo. Isanhart. Erchanolf. Ŏdalger. Managolt. Isangrim. Kozpreht. Kundpreht. Reginpreht. Piligrim. Sigipold. Lantperht. Lantfrid. Iranfrid. Ruodolf. Engilfrid. Irmanheri. Amen.