Bruchstuck einer Schenkung nach Berghofen.
Datierung: 937-957
. . . tradidit praedicta mancipia et alias rês quae statim subscribuntur auferendi; sed presbiter quem episcopus et canonici prefato altari ad serviendum elegerunt in memoriam antevocati episcopi potestativa manu ad utilitatem suam et ad remedium illius animae sine ulla contradicione fìrmiter teneat atque possideat. Predictus vero Adalhoh simili ratione duas colonias in villa Perchoua nominata et II mancipia sic appellata Lantolf et Lantolf in prescriptum altare tradidit; similiter et antevocatus Meginhart in eadem villa tres proprias suas hobas in eundem altare tradidit; iam appellatus vero Diotpolt simili condicione II mancipia ita vocata Hartpreht et Egilpreht in predictum altare tradidit ea scilicet firmitate, ut siquis futurus episcopus ante nominatas rês et mancipia de servitio altaris et de potestate presbiteri quisquis predicto altari de canonicis ad serviendum constitutus fuerit abstrahere voluerit continuo, ad proximos illorum heredes nullo contradicente sub rege ac iudice secundum legem cogente prefatas res et mancipia redeant. Unde iam antevocatus laudabilis episcopus et predicti eius amici hanc cartam traditionis cum firmitate testium infra nominatorum conscribi fecerunt, ut nullus posterum predictam traditionis cartam infringere possit. Haec sunt nomina testium Amalgoz. Reginpreht. Ratolt. Atto. Kotascalh. Engilpreht. Isangrim. Arnolt. Aripo. Adalhoh. Kundheri. Anno. Erchanpold. Managolt. Diotpold. Othart. Aripo. Kotascalh. Ruodpreht. Ruodheri. Etih. Eigil. Diothtram. Pernger. Ermpreht.