Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1086

Bischof Wolfram tauscht von der Edlen Engilrât und ihrem Sohn Aripo Besitz zu Gumpersdorf gegen solchen zu Alberzell.
Datierung: 926-937

Equum enim et racionabile videtur, ut quicquid ecclesiasticis vel secularibus negotiis agitur ordine literarum et tenore nobilum testium ita firmetur, ne in posterum ab aliquo possit mutari vel disrumpi Quapropter noverint omnes ecclesiae fideles, qualiter venerabilis Uuolframmus Ifrisingensis ecclesiae episcopus et quedam nobilis mulier nomine Engilrȃt simul cum suo filio Aripo nominato qui etiam illius mulieris in hoc negotio advocatus extiterat quandam complacitationem inter se fieri decreverunt sicut et ficerunt Tradidit itaque predicta mulier cum prescripto filio et advocato suo ad eclesiam sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti quicquid proprietatis ipsa et filius eius ad Cundprehtesdorf habuerunt, id est curtam cum edificiis et cum tertia parte ecclesiae hobas quatuor cum pratis et propriis silvulis atque cuommunibus simulque cum omnibus ad illum locum iura pertinentibus et cum mancipiis sic nominatis Amalrih Ruodlȏh, Uualdgoz, Cundperht, Uuîto, Heimo, Cotadrud, Uuinnihilt, Dionȏ, Amalpiric, Piligart ea dumtaxat complacitacione ut mox subinfertur Econtra vero pretitulatus episcopus cum manu prescripti sui advocati de parte ecclesie eidem mulieri et filio eius predicto tradidit curtam unam Alprihchescella nominatam et quicquid ad eundem locum iura pertinere videtur cum exitibus et reditibus quesitis et inquirendis atque mancipiis ita nominatis: Perhtker, Kerolt, Reginuuart, Rudilo, Liupker, Moimar, Einhart, Erchanfrid, Ruodmar, Amalrih, Otolf, Kermunt, Tiso, Kundhalm, Uodalheri, Perhthalm, Aza, Muotliup, Kundpiric, Liutpurc, Engillind, Adalpiric, Liutpurc, Gȏzram, Irmpurc, Rȃtman, Irmandrud, Engilmunt, Perahtrîh, Uodalrih, Adalsuind, Chunipiric, Ellanger, Herimuot, Emhilt, Engilrat, ea scilicet coadunatione ut predicta mulier et fìlius eius usque ad exitum mortalis vite et quod tradiderunt et quod acceperunt in proprietatem habeant