Der Edle Adalhoh kauft für zwei Unfreie den Eigenmann der Kirche Irphinc los.
Datierung: 926-937
In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Adalhoh nuncupatum quondam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir Adalhoh ad ecclesiam beatae Mariae et sancti Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti duo mancipia sua propria Vuolfpero et Diotsuid nominate redimans quendam ecclesie proprium servum Irphinc no[mi]natum liberum faciendum Econtra vero tradidit predictus episcopus et pretitulatus advocatus de parte ecclesiae prescripto nobili viro servum I Irphinc nuncupatum ea coadunatione, ut idem Adalhoh eundem servum liberum perpetraret Et ut haec commutatio firmior habeatur et per futura tempora verius credatur, coram cunctis ecclesiae principibus istam epistolam conscribi fecerunt et hanc commutationem firmaverunt ac testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Folrat. Kundheri. Rihheri. Alprih. Ruodheri. Hunger. Scilpunc. Unarc. Helmgis. Helphrih.