Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1087

Bischof Lambert überlässt dem Edlen Adalpreht gegen Abtretung seines Besitzes zu Delnhausen dessen Gattin Hasapurc und Sohn Vŏdarhart.
Datierung: 937-948

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ADALPERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lanbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Adalpreht nominatum quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti quicquid proprietatis habuit in loco qui Tellanhusa dicitur ad ecclesiam dei retinendam Econtra namque in recompensatione predictae proprietatis idem laudabilis episcopus una cum suo advocato ante dicto eidem nobili viro uxorem suam Hasapurc nominatam atque fìlium suum Vodarbart nominatum usque in fìnem vitae suae liberos dimisit Ita igitur se coadonaverunt, ut post obitum suum idem prescriptus filius eius ad ecclesiam dei cum prefata proprietate rediret et talem censum redderet sicuti statim subinfertur: de avena modios V et unam ovem una saiga valentem et post exitum fìlii ad domum dei iure predicta proprietas habeatur Isti sunt testes Ratolt. Isangrim. Ellanrich. Managolt. Liuppho. Kepahart. Isanhart. Engilpreht. Uuoto. Khunipreht. Vuoluolt.