Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1084

Bisckof Wolfram tauscht von dem Eigenmann Ôtolt dessen Besitz zu Rimbach gegen Liegenschaften zu Thonhausen.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO WOLFRAMMI EPISCOPI ET OTOLDI ILLIDS
SERVI.

In domini nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Wolframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam eiusdem aecclesiae proprium servum Ôtolt nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus Otolt ad aecclesiam Frigisingam in manus prescripti episcopi et advocati sui Kepolfi in loco qui dicitur Rincpach de arabili terra hobas II de pratis iugera X et de silva iugera V et curtiferum ad eundem locum iure pertinentem quam proprietatem idem Ôtolt cum permissu episcopi propriis suis rebus emerat a duobus nobilibus fratribus Isangrim et Kepolf nuncupatis Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis tradidit prefatus episcopus cum manu sui predicti advocati cum consensu et consilio suorum fidelium pretitulato Otoldo de parte aecclesiae in loco Tanhusa nominato in proprietatem habendum et quicquid libuerit exinde faciendum similiter de arabili terra hobas II de pratis iugera X et de silva iugera V ac curtiferum iugerum duorum in modum. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque inviolabiliter possideat aevis temporibus Et ut haec commutatio firmior habeatur et per futura curricula annorum verius credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Inprimis Ruodpreht. Anzo. Waltheri. Meginhart. Atto. Adalhoh. Gotescalh. Managolt. Jacob.