Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1083

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Uuolfolt dessen Besitz zu "Pipurc" und zwei Unfreie gegen das Lehen des Vasallen der Kirche Engilhart und vier Unfreie ebenda.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO VUOLFRAMMI EPISCOPI ET WOLFOLDI
NOBILIS VIRI.

Volumus-consensu ( = 1056) Volumus enim dinoscere cunctarum nobilium personarum et ignobilium presentium scilicet seu futurorum prudentiam, quia Vuolframmus Frigisingensis ecclesiae episcopus quandam complatitationem cum consilio et consensu) suorum fidelium ad eandem sedem pertinentium cum quodam nobili viro Uuolfolt nominato et uxore eius Regini nuncupate facere definivit sicut et perpetravit Tradidit itaque predictus nobilis vir quicquid proprietatis habuit ad Pipurc ad altare beatissimae virginis Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui videlicet Ratolti post amborum exitum in proprietatem habendum cum duobus mancipiis Waltperht et Cundrat nominatis Econtra vero prescriptus episcopus unâ cum advocato suo Ratolfo de rebus sanctae Mariae quicquid Engilhart quondam huius ecclesiae vassallus in predicto loco in beneficium habuit prefato nobili viro et uxori eius usque in finem vitae suae in proprietatem habendum cum IIII mancipiis Zeizheri, Clisnot, Gozni, Amalhilt nominatis cum exitibus et reditibus quesitis et inquirendis pratis ac silvulis omnes vero, ut post obitum illorum et si forte in illorum potestate IIII boves invente fuerint et sûs cum IIII porciculis aut si plus, eorum posterus licenciam haberet, id ipsum pro eorum requie sicut vellet inpendisse Isti sunt testes eiusdem permutationis Aripo. Wolftregil. Erchanpold. Meginhart. Wolfolt. Uualtfrid et alii multi.