Bischof Wolfram und der Edle Ratpot vertauschen je vier Unfreie.
Datierung: 926-937
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ratpot quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo Adalhoh nominato de parte aecclesiae suae predicto nobili viro IIII mancipia sic nominata Ottrud, Ruodmunt, Sigipero, Otperht in proprietatem habendum et quicquid libuerit exinde faciendum Econtra vero in recompensatione earundem mancipiorum dedit pretitulatus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui totidem mancipia sic nominata Kerhilt, Adalperht, Heriuuart, Sigini ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter retinendum. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt pari tenore, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Isti sunt testes per aures tracti Meginhart. Krimpreht. Helmperht. Wiront. Cundpolt. Ruodhart. Wolrat. Cundheri. Adalunc et alii multi.