Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1081

Bischof Wolfram und der Edle Kepolf vertauschen je zwei Unfreie.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO KEPOLFI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uvolframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Kepolf noncup[a]tum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus laudabilis episcopus ex parte aecclesiae suae, unâ cum advocato suo nomine Erchanperht eidem nobili viro quandam ancillam Tagini cum filia sua noncupatam in proprium habendum Econtra vero tradidit prescriptus nobilis vir in manus prefati episcopi et iam dicti sui advocati propriam suam ancillam Engilsuint nominatam cum filio suo ad ecclesiam retinendam. Unde-possideat ( = 1051) Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat et firmiter evis temporibus possideat Et-curricula ( =1075) Et ut haec commutatio firmior habeatur et verius per futura credatur annorum curricula), testes qui infra scripti sunt sicut mos est firmaverunt Adalperht. Meio. Eckihart. Kipihho. Suidker. Kisalhart. Ôther. Diotmunt. Adalolt et alii multi.