Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1078

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Sigimuot gegen Besitz zu Eggenberg das doppelte Mass ebenda.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO SIGIMUOTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Wolframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Sigimuot quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus una cum suo advocato videlicet Ratolto eidem nobili viro in loco qui dicitur Eccinperc quantum cum sepe et in potestate de domo dei haberet circumseptum eidem vir Econtra in recompensatione idem nobilis vir suae proprietatis dupliciter in illo loco tradidit in manus prefati episcopi et advocati sui prescripti. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Isti sunt testes: Aripo. Wetti. Chuniperht. Gaginhart. Uȏto. Gozmar. Perihkis. Heimo. Liutperht. Tiso. Keparhart. Adalhart. Adalolt. Unuoraht. Alpolt. Tuovuart.