Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1079

Bischof Wolfram tauscht von seinem Dienstmann, dem Edlen Meginhart, 2 Kolonien und eine Magd zu Ober(Unter)bachern und Schmiedham gegen 1 Kolonie und eine Magd zu Isen.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO VUOLFRAMMI EPISCOPI ET MEGINHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Wolframum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum militem eiusdem ecclesiae Meginhart nomine quoddam vicarium facere sicut et perpetraverunt Tradidit itaque eidem nobilis vir ad requiem sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti, hoc est inter Paccharun et Smidaheimun colonias II et ancillam unam Richilt nominatam perpetualiter utendum Econtra vero prescriptus episcopus unâ cum advocato suo eidem nobili viro de parte episcopii sui, hoc est de Ysana coloniam I ancillamque I Ellinsuind nominatam dedit habendum eo modo, ut uterque quod ab altero accepit teneat sine ulla contradictione Et sicut mos est per aurea traxerunt testes Arnolt. Aripo. Engilperht. Ratpot. Adalhoh. Peranger. Uuillilialm. Graman. Orimperht. Kotascalh. Selprat. Meginhart. Managolt. Arnolt et alii.