Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1077

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Eihnart dessen Besitz zu Billingsdorf und zwei Unfreie gegen Besitz zu Hadersdorf
Datierung: 926-937

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis episcopum et quendam nobilem virum nomine Einhart quandam pactionem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam peatae Mariae sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfì quicquid proprietatis habuit ad Pillungesdorf et mancipia Uuolfroch et Ruoduuart Econtra vero tradidit idem laudabilis episcopus cum prescripto suo advocato eidem nobili viro de parte sue ecclesie quicquid ad Hadarihesdorf habuit in proprietatem habendum usque ad exitum vite sue, post exitum vero vite illius predicta res ad ecclesiam redeat cum predictis mancipiis et cum omnibus rebus que in illo die in predicto peneficio fuerint