Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Cotascalh dessen Besitz zu Scheckenhofen und Hörgertshausen gegen Lehensbesitz zu Ober(Langen)bach, Airischwand und andern 3 genannten Orten.
Datierung: 926-937
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Cotascalh quandam pactionem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque Cotascalc in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfì proprietatem suam ad Scachinhoua I dimidiam ecclesiam et dimidiam partem decimae et quicquid sibi proprietatis habuit et ad Heriolteshusun dimidiam ecclesiam et quicquid ibi habuit et in his duobus locis XII mancipia et IIII iuga boum et XL capita pecorum in quandam pactionem Econtra vero tradidit idem episcopus eidem Cotescalcho et uxori eius Ellinburge usque ad obitum vitae illorum quicquid in illo die in benefìcium habuit in comitatu Uuettini ad Pachiu et Arginsuenti et in comitat[u] Kamanolfi Goldara et Zeinchira et Rammincheima cum omnibus mancipiis ad eadem loca pertinentibus et iterum remisit eis episcopus predictas proprietates usque ad exitum vite illorum, ut post obitum amborum ambe res ad ecclesiam redeant