Bischof Wolfram und der Edle Kepolf vertauschen je eine Unfreie.
Datierung: 926-937
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum Kepolf nuncupatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus la[u]dabilis episcopus ex parte ecclesiae suae una cum suo advocato nomine Jacobo eidem nobili viro quendam servum Perahtram nuncupatum in proprium habendum Econtra vero tradidit prescriptus nobilis vir in manus prefati episcopi et iam dicti sui advocati propriam suam ancillam Lantsuind nominatam ad ecclesiam retinendam. Unde-possideat ( = 1051) Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat et firmiter evis temporibus possideat Et ut haec commutatio firmior habeatur et verius per futura credatur annorum curricula, cum scripto et testibus qui infra scripti sunt sicut mos est firmaverunt Grimperht. Meginhart. Gotascalh. Isangrim. Uolcheri. Undio. Amalger. Ada[l]perht. Adaluuic. Jacob.