Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Jacob 1) Besitz zu Sickenhausen, Lauterbach und Figlsdorf gegen solchen zu Dachau 2) Wiesen zu Wimburger gegen solche zu Prittlbach.
Datierung: 926-937
De Dachouva et Sickereshusun ac Lutrinpah atque Fidalesdorf. Consultum namque et iustum videtur, ut quicquid aecclesiasticis vel secularibus negotiis agitur ordine literarum et stabilitate nobilium testium ita ligetur et firmetur, ne in posterum ab ullo possit dissolvi vel mutari Quapropter noverint omnes aecclesiae fideles, qualiter Vuolframmus Frigisingensis aecclesiae pastor et quidam nobilis vir eiusdem aecclesiae vassus nomine Jacob quandam commutationem inter se fieri voluerunt sicut et fecerunt Tradidit namque predictus Jacob ad altare sanctae Marie semper virginis sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Reginberti quicquid proprietatis habuit ad Sickereshusun et ad Lutrinpah atque ad Fidalesdorf et in his tribus locis de arabili terra hobas X et iugera XVI cum pratis et silvis iure illȏ pertinentibus Econtra vero in recompensatione eiusdem traditionis laudabilis predictus episcopus cum consilio et consensu suorum fidelium et cum manu prescripti sui advocati tradidit eidem Jacobo de parte aecclesiae suae in loco Dahouva dicto curtiferum I aecclesiam I molam I de arabili terra colonias VI et iugera XVI cum pratis et silvulis omnibus illuc iure pertinentibus ... Insuper vero tradidit idem Jacob de parte proprietatis suae in loco Vuirmopuge dicto pratum I ad XXV karradas in manus eiusdem episcopi et advocati sui. Atque econtra idem episcopus et advocatus suus de parte aecclesiae de loco Pritilinpah nominato de beneficio Engilscalchi tradiderunt idem Jacobo pratum I ad XII karradas in loco Uiovueida dicto. Isti sunt fideiussores predictae traditionis: de parte episcopi Kotescalch, de parte Jacobi Ratolt. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat firmiter aevis temporibus Et ut haec commutatio firmior per futura annorum curricula permaneat, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Kepolf. Aripo. Ratolt. Uuolftregil. Steuan. Kotescalch. Engilhart. Kepahart. Uvolamvnt. Isangrim. Kotescalch. Îsso. Petto. Jacob. Adaluvich. Kaganhart. Meio. Maganhart. Ellanuvich. Iramfrid. Mahtuni. Kepehart. Uvoluolt. Sigiprant. Rumolt. Vuichart. Katkoz. Fridahart. Muotheri. Ruodpreht. Alpolt.