Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1073

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Gaganhart dessen Besitz zu Ober(Nieder)hummel gegen solchen zu Dorfacker.
Datierung: 926-937

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vuolframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Gaganhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Reginperti quicquid proprietatis habuit ad Humbalum, hoc est curtiferum cum domo aliisque aediffìciis cum adquisitis et inquirendis Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis dedit prescriptus episcopus cum manu predicti advocati sui eidem nobili viro de parte ecclesiae in loco qui dicitur Dorfachra curtiferum I et iuiera XL et quicquid in eodem loco iam olim Vuillipertus diaconus in benefìcium habuit in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) firmiter evis temporibus.

Isti sunt testes eiusdem traditionis Kepolf. Jacob. Kepahart. Kotesscalh. Arbo. Isancrim. Vgo. Isso. Jacob. Adalvvic. Maganhart. Kotidio. Vuolfolt. Muotheri. Ruodpreht. Vuichart. Ellanvvic. Alpolt. Engilhart. Hadarih. Rumolt. Mathuni. Engilpreht. Vuolamunt. Isti sunt fideiussores predicte tradicionis De parte ecclesiae Purchart.