Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1072

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Cotahelm dessen Besitz zu Strasslach und vier Kolonien zu Perlach gegen eine Kolonie zu Poigenberg.
Datierung: 926-937

In nomine omnipotentis domini Placuit att convenit inter venerabilem Uuolframmum Frigisingensis ecclesie episcopum et quendam nobilem virum nominae Cotahelm quondam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque predictus nobilis vir ad ecclesiam beate Marie sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Adalhardi quicquid proprietatis habuit ad Strazloh et ad Peraloh colonias IIII Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis tradidit idem laudabilis episcopus cum prescripto advocato suo eidem nobili viro de parte sue ecclesie quicquid ad Piupinperc habuit, coloniam I in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Et ut haec conplacitatio fìrmior stabiliorque aevis temporibus permaneat, testes quorum nomina infra scri[p]ta sunt sicut mos est per aures traxerunt Cundheri. Liupho. Uuentilmar. Alprich.