Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Uualdbert und Snello deren Besitz zu Itzling und Ober(Nieder)straubing gegen solchen zu Vilsheim.
Datierung: 926-937
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum episcopum necnon et quosdam nobiles viros Uualdbertum et Snellonem fìlium eius quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradiderunt namque predicti nobiles viri in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfì quicquid proprietatis habuerunt in locis quorum vocabula sunt Isaninga et Strupinga ad ecclesiam retinendum Econtra vero in recompensatione predictae proprietatis idem episcopus et advocatus suus de parte eclesiae tradiderunt in manus predictorum nobilium virorum quicquid habuerunt in loco qui dicitur Uilzheim perpetualiter in proprietatem habendum et deinde quicquid libuerit faciendum. Unde-possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat)
aevis temporibus Amen. Isti sunt testes per aures tracti Etih. Jaccop. Ratolt. Mazo. Meginolt. Hiltrat. Alprich. Uuillihelm. Diotpreht. Heidfolc. Engiluuan. Ellinpreht. Adalhoch. Uichart. Rato. Kipicho. Uualtheri. Kotidio. Engilscalc. Ercanpold. Kerrat. Folrat. Maganhart.