Bischof Wolfram tauscht von dem Erzpriester Engilscalc Besitz zu Allach und Strassbach gegen solchen zu Prittlbach, Rumeltshausen und Niederroth.
Iustum namque et rationabile videtur, ut quicquid ecclesiasticis vel secularibus negotiis agitur seriae litterarum et firmitate veracium testium ita ligetur et firmetur, ne in postmodum ab ullo possit dissolvi vel mutari Quapropter noverint omnes aecclesie fideles, qualiter Uuolfhrammus Frigisingensis ecclesiae episcopus et Engilscalc eiusdem ecclesiae archipresbiter quondam commutationem facere decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus Engilscalch unȃ cum advocato suo Meginhardo ad aecclesiam beatae Mariae sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfi in loco qui dicitur Ahaloh colonias II et dimidiam et ad Strazpah iugera V Econtra vero tradidit pretitulatus la[u]dabilis presul cum predicto suo advocato de parte suae ecclesiae quicquid habuit in villa quae dicitur Pritilinpach, hoc est partem unius curtiferi et iugere XXX cum omnibus ad eandem rem pertinentibus et ad Rumaneshusun talem curtiferum qualem ibi habuit, ad Rȏta coloniam I et iugera XXIIII cum pratis et silvulis iacentes iuxta curtiferum suum et lucum I pratamque I et omne quicquid ad predictis curtiferis pertinet in proprietatem habendum habendi donandi vendendi et exinde quicquid libuerit faciendum. Idcirco et duas commutationes inter se fieri voluerunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat evis temporibus Amen. Et ut hec commutatio firma stabiliorque .. permaneat testes sicut mos est traxerunt: Jacop.Crimpreht. Atto. Vuolfolt. Jacop. Dietrich. Managolt. Husinc. Iramfrid. Cotidieo. Uuolfolt. Racholf. Reginuuart. Uuichart. Cundpato.