Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Reginperht Besitz zu Vilsheim und Baustarring gegen solchen zu Thulbach.
Datierung: 926-937
Notum sit omnibus ecclesiae fidelibus), qualiter Uuolframmus Frigisingensis sedis episcopus et quidam nobilis vir nomine Reginperht simul cum uxore nomine Maxima quandam complacitationem inter se fieri voluerunt sicuti et fecerunt Tradidit itaque predictus vir et uxor eius ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfì quicquid proprietatis habuerunt ad Filiso in loco Filzheim dicto cum curtiferis et edificiis pratis et silvis, insuper vero aliam proprietatem in loco qui dicitur Stargina et in his duobus locis de arabili terra colonias X et XIII . . mancipia bis nominibus nominata. ea scilicet coadunatione sicut mox subinfertur. At ob (recompensationem praedictarum rerum venerandus episcopus et advocatus suus de parte ecclesie cum consensu et consilio suorum fidelium tradiderunt supradicto viro etiam dictae eius uxori locum unum Tuolpach nominatum in proprietatem habendum et quicquid in illo die idem Reginbertus in eodem loco in beneficium habebat cum curtiferis edifìciis mancipiis quesitis et inquirendis terris cultis et non cultis aquis aquarumque decursibus et omnibus suppellentibus ad illum locum contingentibus ea dumtaxat conplacitatione, ut prescriptus vir Reginperht et uxor eius Maxima ambas proprietates quam dederunt et acceperunt usque ad exitum illorum cui vita longior sit ullo contradicente, sed deo auxiliante teneat atque potestative in proprietatem possideat; post amborum vero exitum ambe res ad ecclesiam redeant et hereditario iure firmiter ad episcopium stabilita sint Et ut hec complacitatio firmior stabiliorque permaneat aevis temporibus, testes qui infra scripti sunt iuxta morem per aures traxerunt Camanolf comes. Uualtheri. Jacop. Erchanpold. Engildeo. Lantperht. Uuichart. Perahtolt. Adalhoh. Diotpold. Einhart. Uolrat. Adalfrit. Diotpold. Altaperht. Adalfrid. Salahho. Pernger. Rattolt. Áto. Adaluuic. Uuolfolt. Sigimunt. Sindolt. Helmperht. Ellinperht. Pernhart. Ratkoz. Ratpold. Kerhoh. Egino. Uogo. Eigil. Fideiussores Adalhoh. Áto.